Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas
  2. stridenti miserum stipula disperdere carmen?
Damoetas
  1. Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
  2. experiamur? Ego hanc vitulam—ne forte recuses,
  3. bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus—
  4. depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
Menalcas
  1. De grege non ausim quicquam deponere tecum.
  2. Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
  3. bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
  4. Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
  5. insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
  6. fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
  7. lenta quibus torno facili superaddita vitis
  8. diffusos hedera vestit pallente corymbos:
  9. in medio duo signa, Conon, et—quis fuit alter,
  10. descripsit radio totum qui gentibus orbem,
  11. tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
  12. Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Damoetas
  1. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
  2. et molli circum est ansas amplexus acantho,
  3. Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
  4. Necdum illis labra admovi, sed condita servo:
  5. si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
Menalcas
  1. Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocari
  2. audiat haec tantum—vel qui venit ecce Palaemon
  3. efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.
Damoetas
  1. Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
  2. nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
  3. sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
Palaemon
  1. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:
  2. et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
  3. nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
  4. Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:
  5. alternis dicetis; amant alterna Camenae.
Damoetas
  1. Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:
  2. ille colit terras, illi mea carmina curae.
Menalcas
  1. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
  2. munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
Damoetas
  1. Malo me Galatea petit, lasciva puella,
  2. et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
Menalcas
  1. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,
  2. notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
Damoetas
  1. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi