Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,
  2. nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
  3. Heu, heu, quid volui misero mihi! Floribus austrum
  4. perditus et liquidis inmisi fontibus apros.
  5. Quem fugis, ah, demens? Habitarunt di quoque silvas,
  6. Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,
  7. ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
  8. Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam;
  9. florentem cytisum sequitur lasciva capella;
  10. te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
  11. Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
  12. et sol crescentis decedens duplicat umbras:
  13. me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
  14. Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
  15. Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est;
  16. quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
  17. viminibus mollique paras detexere iunco?
  18. Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.
Menalcas
  1. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?
Damoetas
  1. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.
Menalcas
  1. Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram
  2. dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur,
  3. hic alienus ovis custos bis mulget in hora,
  4. et sucus pecori et lac subducitur agnis.
Damoetas
  1. Parcius ista viris tamen obicienda memento:
  2. novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
  3. et quo—sed faciles Nymphae risere—sacello.
Menalcas
  1. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis
  2. atque mala vitis incidere falce novellas.
Damoetas
  1. Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
  2. fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca,
  3. et cum vidisti puero donata, dolebas,
  4. et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
Menalcas
  1. Quid domini faciant, audent cum talia fures!
  2. non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
  3. excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
  4. et cum clamarem: “Quo nunc se proripit ille?
  5. Tityre, coge pecus,” tu post carecta latebas.
Damoetas
  1. An mihi cantando victus non redderet ille
  2. quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
  3. Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
  4. ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.
Menalcas
  1. Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera