Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. quod si militibus parces, erit hic quoque miles,
  2. ipse leuem galea qui sibi portet aquam.
  3. castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae:
  4. et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est.
  5. magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto
  6. excutiunt clausae fortia uerba fores.
  7. iuraui quotiens rediturum ad limina numquam!
  8. cum bene iuraui, pes tamen ipse redit.
  9. acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas,
  10. si licet, extinctas aspiciamque faces!
  11. tu miserum torques, tu me mihi dira precari
  12. cogis et insana mente nefanda loqui.
  13. iam mala finissem leto, sed credula uitam
  14. spes fouet et fore cras semper ait melius.
  15. spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis
  16. semina quae magno faenore reddat ager:
  17. haec laqueo uolucres, haec captat harundine pisces,
  18. cum tenues hamos abdidit ante cibus: