Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- et seu quid merui seu nil peccauimus, urit.
- uror, io, remoue, saeua puella, faces.
- o ego ne possim tales sentire dolores,
- quam mallem in gelidis montibus esse lapis,
- stare uel insanis cautes obnoxia uentis,
- naufraga quam uasti tunderet unda maris!
- nunc et amara dies et noctis amarior umbra est:
- omnia nam tristi tempora felle madent.
- nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo:
- illa caua pretium flagitat usque manu.
- ite procul, Musae, si non prodestis amanti:
- non ego uos, ut sint bella canenda, colo,
- nec refero Solisque uias et qualis, ubi orbem
- compleuit, uersis Luna recurrit equis.
- ad dominam faciles aditus per carmina quaero:
- ite procul, Musae, si nihil ista ualent.
- at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda,
- ne iaceam clausam flebilis ante domum:
- aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:
- sed Venus ante alios est uiolanda mihi.