Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. haud impune licet formosas tristibus agris
  2. abdere: non tanti sunt tua musta, pater.
  3. o ualeant fruges, ne sint modo rure puellae:
  4. glans alat et prisco more bibantur aquae.
  5. glans aluit ueteres, et passim semper amarunt:
  6. quid nocuit sulcos non habuisse satos?
  7. tunc, quibus aspirabat Amor, praebebat aperte
  8. mitis in umbrosa gaudia ualle Venus.
  9. nullus erat custos, nulla exclusura dolentes
  10. ianua: si fas est, mos precor ille redi.
  11. ---
  12. horrida uillosa corpora ueste tegant.
  13. nunc si clausa mea est, si copia rara uidendi,
  14. heu miserum, laxam quid iuuat esse togam?
  15. ducite: ad imperium dominae sulcabimus agros:
  16. non ego me uinclis uerberibusque nego.
  1. Hic mihi seruitium uideo dominamque paratam:
  2. iam mihi, libertas illa paterna, uale.
  3. seruitium sed triste datur, teneorque catenis,
  4. et numquam misero uincla remittit Amor,