Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Vinciat et Tyrio prodeat apta sinu?
  2. Non tibi, sed iuveni cuidam volt bella videri,
  3. Devoveat pro quo remque domumque tuam.
  4. Nec facit hoc vitio, sed corpora foeda podagra
  5. Et senis amplexus culta puella fugit.
  6. Huic tamen adcubuit noster puer: hunc ego credam
  7. Cum trucibus venerem iungere posse feris.
  8. Blanditiasne meas aliis tu vendere es ausus?
  9. Tune aliis demens oscula ferre mea?
  10. Tum flebis, cum me vinctum puer alter habebit
  11. Et geret in regno regna superba tuo.
  12. At tua tum me poena iuvet, Venerique merenti
  13. Fixa notet casus aurea palma meos:
  14. ‘Hanc tibi fallaci resolutus amore Tibullus
  15. Dedicat et grata sis, dea, mente rogat.’
  1. Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?
  2. Quam ferus et vere ferreus ille fuit!
  3. Tum caedes hominum generi, tum proelia nata,
  4. Tum brevior dirae mortis aperta via est.
  5. An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra