Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Vertimus, in saevas quod dedit ille feras?
  2. Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt,
  3. Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
  4. Non arces, non vallus erat, somnumque petebat
  5. Securus sparsas dux gregis inter oves.
  6. Tunc mihi vita foret, volgi nec tristia nossem
  7. Arma nec audissem corde micante tubam;
  8. Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis
  9. Haesura in nostro tela gerit latere.
  10. Sed patrii servate Lares: aluistis et idem,
  11. Cursarem vestros cum tener ante pedes.
  12. Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos:
  13. Sic veteris sedes incoluistis avi.
  14. Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu
  15. Stabat in exigua ligneus aede deus.
  16. Hic placatus erat, seu quis libaverat uva,
  17. Seu dederat sanctae spicea serta comae,
  18. Atque aliquis voti compos liba ipse ferebat
  19. Postque comes purum filia parva favum.
  20. At nobis aerata, Lares, depellite tela,