Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet
  2. Omnia, de me uno sentiet ipse nihil.
  3. Quid, credam? nempe haec eadem se dixit amores
  4. Cantibus aut herbis solvere posse meos,
  5. Et me lustravit taedis, et nocte serena
  6. Concidit ad magicos hostia pulla deos.
  7. Non ego, totus abesset amor, sed mutuus esset,
  8. Orabam, nec te posse carere velim.
  9. Ferreus ille fuit, qui, te cum posset habere,
  10. Maluerit praedas stultus et arma sequi.
  11. Ille licet Cilicum victas agat ante catervas,
  12. Ponat et in capto Martia castra solo,
  13. Totus et argento contextus, totus et auro
  14. Insideat celeri conspiciendus equo,
  15. Ipse boves mea si tecum modo Delia possim
  16. Iungere et in solito pascere monte pecus,
  17. Et te, dum liceat, teneris retinere lacertis,
  18. Mollis et inculta sit mihi somnus humo.
  19. Quid Tyrio recubare toro sine amore secundo
  20. Prodest, cum fletu nox vigilanda venit?