Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Siquis et inprudens adspexerit, occulat ille
  2. Perque deos omnes se meminisse neget:
  3. Nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam,
  4. Is Venerem e rapido sentiet esse mari.
  5. Nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi verax
  6. Pollicita est magico saga ministerio.
  7. Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi,
  8. Fluminis haec rapidi carmine vertit iter,
  9. Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris
  10. Elicit et tepido devocat ossa rogo;
  11. Iam tenet infernas magico stridore catervas,
  12. Iam iubet adspersas lacte referre pedem.
  13. Cum libet, haec tristi depellit nubila caelo,
  14. Cum libet, aestivo convocat orbe nives.
  15. Sola tenere malas Medeae dicitur herbas,
  16. Sola feros Hecates perdomuisse canes.
  17. Haec mihi conposuit cantus, quis fallere posses:
  18. Ter cane, ter dictis despue carminibus.
  19. Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam,
  20. Non sibi, si in molli viderit ipse toro.