Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- prosequitur cantu Triton, omnesque marinae
 - plauserunt circa libera signa deae.
 - illa petit Nilum cumba male nixa fugaci,
 - hoc unum, iusso non moritura die.
 - di melius! quantus mulier foret una triumphus,
 - ductus erat per quas ante Iugurtha uias!
 - Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius
 - una decem uicit missa sagitta ratis.
 - bella satis cecini: citharam iam poscit Apollo
 - uictor et ad placidos exuit arma choros.
 - candida nunc molli subeant conuiuia luco;
 - blanditiaeque fluant per mea colla rosae,
 - uinaque fundantur prelis elisa Falernis,
 - terque lauet nostras spica Cilissa comas.
 - ingenium positis irritet Musa poetis:
 - Bacche, soles Phoebo fertilis esse tuo.
 - ille paludosos memoret seruire Sycambros,
 - Cepheam hic Meroen fuscaque regna canat,
 - hic referat sero confessum foedere Parthum:
 - ‘reddat signa Remi, mox dabit ipse sua: