Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- e metu patriam, quae nunc te uindice freta
 - imposuit prorae publica uota tuae.
 - quam nisi defendes, murorum Romulus augur
 - ire Palatinas non bene uidit auis.
 - et nimium remis audent prope: turpe Latinis
 - principe te fluctus regia uela pati.
 - nec te, quod classis centenis remiget alis,
 - terreat: inuito labitur illa mari:
 - quodque uehunt prorae Centaurica saxa minantis,
 - tigna caua et pictos experiere metus.
 - frangit et attollit uires in milite causa;
 - quae nisi iusta subest, excutit arma pudor.
 - tempus adest, committe ratis! ego temporis auctor
 - ducam laurigera Iulia rostra manu.’
 - dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:
 - proxima post arcus Caesaris hasta fuit.
 - uincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas:
 - sceptra per Ionias fracta uehuntur aquas.
 - at pater Idalio miratur Caesar ab astro:
 - sum deus; est nostri sanguinis ista fides.