Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quam nisi defendes, murorum Romulus augur
  2. ire Palatinas non bene uidit auis.
  3. et nimium remis audent prope: turpe Latinis
  4. principe te fluctus regia uela pati.
  5. nec te, quod classis centenis remiget alis,
  6. terreat: inuito labitur illa mari:
  7. quodque uehunt prorae Centaurica saxa minantis,
  8. tigna caua et pictos experiere metus.
  9. frangit et attollit uires in milite causa;
  10. quae nisi iusta subest, excutit arma pudor.
  11. tempus adest, committe ratis! ego temporis auctor
  12. ducam laurigera Iulia rostra manu.’
  13. dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:
  14. proxima post arcus Caesaris hasta fuit.
  15. uincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas:
  16. sceptra per Ionias fracta uehuntur aquas.
  17. at pater Idalio miratur Caesar ab astro:
  18. sum deus; est nostri sanguinis ista fides.
  19. prosequitur cantu Triton, omnesque marinae
  20. plauserunt circa libera signa deae.