Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et si quid doliturus eris, sine testibus illis!
  2. cum uenient, siccis oscula falle genis!
  3. sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges,
  4. somniaque in faciem credita saepe meam:
  5. atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
  6. ut responsurae singula uerba iace.
  7. seu tamen aduersum mutarit ianua lectum,
  8. sederit et nostro cauta nouerca toro,
  9. coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:
  10. capta dabit uestris moribus illa manus;
  11. nec matrem laudate nimis: collata priori
  12. uertet in offensas libera uerba suas.
  13. seu memor ille mea contentus manserit umbra
  14. et tanti cineres duxerit esse meos,
  15. discite uenturam iam nunc sentire senectam,
  16. caelibis ad curas nec uacet ulla uia.