Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- et tamen emerui generosos uestis honores
 - nec mea de sterili facta rapina domo.
 - tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata leuamen:
 - condita sunt uestro lumina nostra sinu.
 - uidimus et fratrem sellam geminasse curulem,
 - consule quo, festo tempore, rapta soror.
 - filia, tu specimen censurae nata paternae,
 - fac teneas unum nos imitata uirum.
 - et serie fulcite genus: mihi cumba uolenti
 - itur aucturis tot mea facta meis.
 - haec est feminei merces extrema triumphi,
 - laudat ubi emeritum libera fama rogum.
 - nunc tibi commendo communia pignora natos:
 - haec cura et cineri spirat inusta meo.
 - fungere maternis uicibus, pater: illa meorum
 - omnis erit collo turba ferenda tuo.
 - oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
 - tota domus coepit nunc onus esse tuum.
 - et si quid doliturus eris, sine testibus illis!
 - cum uenient, siccis oscula falle genis!