Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- me neque censurae legem mollisse nec ulla
 - labe mea uestros erubuisse focos.
 - non fuit exuuiis tantis Cornelia damnum:
 - quin et erat magnae pars imitanda domus.
 - nec mea mutata est aetas, sine crimine tota est:
 - uiximus insignes inter utramque facem.
 - mi natura dedit leges a sanguine ductas,
 - nec possis melior iudicis esse metu.
 - quaelibet austeras de me ferat urna tabellas:
 - turpior assessu non erit ulla meo,
 - uel tu, quae tardam mouisti fune Cybeben,
 - Claudia, turritae rara ministra deae,
 - uel cuius rasos cum Vesta reposceret ignis,
 - exhibuit uiuos carbasus alba focos.
 - nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi:
 - in me mutatum quid nisi fata uelis?
 - maternis laudor lacrimis urbisque querelis,
 - defensa et gemitu Caesaris ossa mea.
 - ille sua nata dignam uixisse sororem
 - increpat, et lacrimas uidimus ire deo.