Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. turpest, quod nequeas, capiti committere pondus
  2. et pressum inflexo mox dare terga genu.
  3. omnia non pariter rerum sunt omnibus apta,
  4. palma nec ex aequo ducitur ulla iugo.
  5. gloria Lysippost animosa effingere signa;
  6. exactis Calamis se mihi iactat equis;
  7. in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles;
  8. Parrhasius parva vindicat arte locum;
  9. argumenta magis sunt Mentoris addita formae;
  10. at Myos exiguum flectit acanthus iter;
  11. Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno;
  12. Praxitelen propria vendit ab urbe lapis.