Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- aut tecum aut pro te mihi cum rivalibus arma
- semper erunt: in te pax mihi nulla placet.
- gaude, quod nullast aeque formosa: doleres,
- si qua foret: nunc sis iure superba licet.
- at tibi, qui nostro nexisti retia lecto,
- sit socer aeternum nec sine matre domus!
- cui nunc si qua datast furandae copia noctis,
- offensa illa mihi, non tibi amica, dedit.
- Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum,
- intra fortunam qui cupis esse tuam,
- quid me scribendi tam vastum mittis in aequor?
- non sunt apta meae grandia vela rati.