Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. est quibus Eleae concurrit palma quadrigae,
  2. est quibus in celeris gloria nata pedes;
  3. hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis:
  4. naturae sequitur semina quisque suae.
  5. at tua, Maecenas, vitae praecepta recepi,
  6. cogor et exemplis te superare tuis.
  7. cum tibi Romano dominas in honore secures
  8. et liceat medio ponere iura foro;
  9. vel tibi Medorum pugnacis ire per hastas,
  10. atque onerare tuam fixa per arma domum;
  11. et tibi ad effectum vires det Caesar, et omni
  12. tempore tam faciles insinuentur opes;
  13. parcis et in tenuis humilem te colligis umbras:
  14. velorum plenos subtrahis ipse sinus.
  15. crede mihi, magnos aequabunt ista Camillos
  16. iudicia, et venies tu quoque in ora virum.
  17. non ego velifera tumidum mare findo carina:
  18. tota sub exiguo flumine nostra morast.
  19. non flebo in cineres arcem sedisse paternos
  20. Cadmi, nec semper proelia clade pari;