Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. at tibi, qui nostro nexisti retia lecto,
  2. sit socer aeternum nec sine matre domus!
  3. cui nunc si qua datast furandae copia noctis,
  4. offensa illa mihi, non tibi amica, dedit.
  1. Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum,
  2. intra fortunam qui cupis esse tuam,
  3. quid me scribendi tam vastum mittis in aequor?
  4. non sunt apta meae grandia vela rati.
  5. turpest, quod nequeas, capiti committere pondus
  6. et pressum inflexo mox dare terga genu.
  7. omnia non pariter rerum sunt omnibus apta,
  8. palma nec ex aequo ducitur ulla iugo.
  9. gloria Lysippost animosa effingere signa;
  10. exactis Calamis se mihi iactat equis;
  11. in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles;
  12. Parrhasius parva vindicat arte locum;
  13. argumenta magis sunt Mentoris addita formae;
  14. at Myos exiguum flectit acanthus iter;
  15. Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno;
  16. Praxitelen propria vendit ab urbe lapis.