Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- ille potest nullo miseram me linquere facto,
 - et qualem nolo dicere habere domi?
 - gaudet me vacuo solam tabescere lecto?
 - si placet, insultet, Lygdame, morte mea.
 - non me moribus illa, sed herbis improba vicit
 - staminea rhombi ducitur ille rota.
 - illum turgentis sanie portenta rubetae
 - et lecta exsuctis anguibus ossa trahunt,
 - et strigis inventae per busta iacentia plumae,
 - cinctaque funesto lanea vitta toro.
 - si non vana canunt mea somnia, Lygdame, testor,
 - poena erit ante meos sera sed ampla pedes;
 - putris et in vacuo texetur aranea lecto:
 - noctibus illorum dormiet ipsa Venus.'
 - quae tibi si veris animis est questa puella,
 - hac eadem rursus, Lygdame, curre via,
 - et mea cum multis lacrimis mandata reporta,
 - iram, non fraudes esse in amore meo,
 - me quoque consimili impositum torquerier igni:
 - iurabo bis sex integer esse dies.