Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Dic mihi de nostra quae sensti vera puella:
 - sic tibi sint dominae, Lygdame, dempta iuga.
 - omnis enim debet sine vano nuntius esse,
 - maioremque metu servus habere fidem.
 - nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere prima
 - incipe: suspensis auribus ista bibam.
 - num me laetitia tumefactum fallis inani,
 - haec referens, quae me credere velle putas?
 - sicin eram incomptis vidisti flere capillis?
 - illius ex oculis multa cadebat aqua?
 - nec speculum in strato vidisti, Lygdame, lecto,
 - scriniaque ad lecti clausa iacere pedes,
 - ac maestam teneris vestem pendere lacertis?
 - ornabat niveas nullane gemma manus?
 - tristis erat domus, et tristes sua pensa ministrae
 - carpebant, medio nebat et ipsa loco,
 - umidaque impressa siccabat lumina lana,
 - rettulit et querulo iurgia nostra sono?
 - 'haec te teste mihi promissast, Lygdame, merces?
 - est poena et servo rumpere teste fidem.