Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- sub terris sint iura deum et tormenta reorum,
- num rota, num scopuli, num sitis inter aquas,
- aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei,
- Tisiphones atro si furit angue caput,
- num tribus infernum custodit faucibus antrum
- Cerberus, et Tityo iugera pauca novem,
- an ficta in miseras descendit fabula gentes,
- et timor haud ultra quam rogus esse potest.
- exitus hic vitae superet mihi: vos, quibus arma
- grata magis, Crassi signa referte domum.
- Dic mihi de nostra quae sensti vera puella:
- sic tibi sint dominae, Lygdame, dempta iuga.