Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ipsa tuam serva prolem, Venus: hoc sit in aevum,
  2. cernis ab Aenea quod superesse caput.
  3. praeda sit haec illis, quorum meruere labores:
  4. me sat erit Sacra plaudere posse Via.
  1. Pacis Amor deus est, pacem veneramur amantes:
  2. sat mihi cum domina proelia dura mea.
  3. nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur,
  4. nec bibit e gemma divite nostra sitis,
  5. nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro,
  6. nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua.
  7. o prima infelix fingenti terra Prometheo!
  8. ille parum caute pectoris egit opus.
  9. corpora disponens mentem non vidit in arto:
  10. recta animi primum debuit esse via.