Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. oscula nec desunt qui tibi iure ferant.
  2. me iuvenum pictae facies, me nomina laedunt,
  3. me tener in cunis et sine voce puer;
  4. me laedet, si multa tibi dabit oscula mater,
  5. me soror et cum quae dormit amica simul:
  6. omnia me laedent: timidus sum (ignosce timori)
  7. et miser in tunica suspicor esse virum.
  8. his olim, ut fama est, vitiis ad proelia ventum est,
  9. his Troiana vides funera principiis;
  10. aspera Centauros eadem dementia iussit
  11. frangere in adversum pocula Pirithoum.
  12. cur exempla petam Graium? tu criminis auctor