Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. cuius non hederae circuiere caput.
  2. scribam igitur, quod non umquam tua deleat aetas,
  3. 'Cynthia, forma potens; Cynthia, verba levis.'
  4. crede mihi, quamvis contemnas murmura famae,
  5. hic tibi pallori, Cynthia, versus erit.
  1. non ita complebant Ephyraeae Laidos aedis,
  2. ad cuius iacuit Graecia toea fores;
  3. turba Menandreae fuerat nec Thaidos olim
  4. tanta, in qua populus lusit Erichthonius;
  5. nec quae deletas potuit cormponere Thebas,
  6. Phryne tam multis facta beata viris.
  7. quin etiam falsos fingis tibi saepe propinquos,