Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nil agis, insidias in me componis inanis,
  2. tendis iners docto retia nota mihi.
  3. sed de me minus est: famae iactura pudicae
  4. tanta tibi miserae, quanta meretur, erit.
  5. nuper enim de te nostras me laedit ad auris
  6. rumor, et in tota non bonus urbe fuit.
  7. sed tu non debes inimicae credere linguae:
  8. semper formosis fabula poena fuit.
  9. non tua deprenso damnata est fama veneno:
  10. testis eris puras, Phoebe, videre manus.
  11. sin autem longo nox una aut altera lusu
  12. consumpta est, non me crimina parva movent.