Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ut Semela est combustus, ut est deperditus Io,
  2. denique ut ad Troiae tecta volarit avis.
  3. quod si nemo exstat qui vicerit Alitis arma,
  4. communis culpae cur reus unus agor?
  5. nec tu Virginibus reverentia moveris ora:
  6. hic quoque non nescit quid sit amare chorus;
  7. si tamen Oeagri quaedam compressa figura
  8. Bistoniis olim rupibus accubuit.