Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. atque utinam Romae nemo esset dives, et ipse
  2. straminea posset dux habitare casa!
  3. numquam Venales essent ad munus amicae,
  4. atque una fieret cana puella domo;
  5. numquam septenas noctes seiuncta cubares,
  6. candida tam foedo bracchia fusa viro,
  7. non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo
  8. formosis levitas semper amica fuit.
  9. barbarus exclusis agitat vestigia lumbis,
  10. et subito felix nunc mea regna tenet!