Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- necdum inclinatae prohibent te ludere mammae:
 - viderit haec, si quam iam peperisse pudet.
 - dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore:
 - nox tibi longa venit, nec reditura dies.
 - atque utinam haerentis sic nos vincire catena
 - velles, ut numquam solveret ulla dies!
 - exemplo iunctae tibi sint in amore columbae,
 - masculus et totum femina coniugium.
 - errat, qui finem vesani quaerit amoris:
 - verus amor nullum novit habere modum.
 - terra prius falso partu deludet arantis,
 - et citius nigros Sol agitabit equos,
 - fluminaque ad caput incipient revocare liquores,
 - aridus et sicco gurgite piscis erit,
 - quam possim nostros alio transferre dolores:
 - huius ero vivus, mortuus huius ero.
 - quod mihi secum talis concedere noctes
 - illa velit, vitae longus et annus erit.
 - si dabit haec multas, fiam immortalis in illis:
 - nocte una quivis vel deus esse potest.