Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- o me felicem! o nox mihi candida! et o tu
 - lectule deliciis facte beate meis!
 - quam multa apposita narramus verba lucerna,
 - quantaque sublato lumine rixa fuit!
 - nam modo nudatis mecum est luctata papillis,
 - interdum tunica duxit operta moram.
 - illa meos somno lapsos patefecit ocellos
 - ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?'
 - quam vario amplexu mutamus bracchia! quantum
 - oscula sunt labris nostra morata tuis!
 - non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:
 - si nescis, oculi sunt in amore duces.
 - ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,
 - cum Menelaeo surgeret e thalamo;
 - nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem
 - dicitur et nudae concubuisse deae.
 - quod si pertendens animo vestita cubaris,
 - scissa veste meas experiere manus:
 - quin etiam, si me ulterius provexerit ira,
 - ostendes matri bracchia laesa tuae.