Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non me Chaoniae vincant in amore columbae
  2. dicere, quos iuvenes quaeque puella domet.
  3. me dolor et lacrimae merito fecere peritum:
  4. atque utinam posito dicar amore rudis!
  5. quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen
  6. aut Amphioniae moenia flere lyrae?
  7. plus in amore valet Mimnermi versus Homero:
  8. carmina mansuetus lenia quaerit Amor.
  9. i quaeso et tristis istos sepone libellos,
  10. et cane quod quaevis nosse puella velit!
  11. quid si non esset facilis tibi copia! nunc tu
  12. insanus medio flumine quaeris aquam.
  13. necdum etiam palles, vero nec tangeris igni:
  14. haec est venturi prima favilla mali.
  15. tum magis Armenias cupies accedere tigres
  16. et magis infernae vincula nosse rotae,
  17. quam pueri totiens arcum sentire medullis
  18. et nihil iratae posse negare tuae.
  19. nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas,
  20. ut non alterna presserit ille manu.