Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. illi carus ego et per me carissima Roma
  2. dicitur, et sine me dulcia regna negat.
  3. illa vel angusto mecum requiescere lecto
  4. et quocumque modo maluit esse mea,
  5. quam sibi dotatae regnum vetus Hippodamiae,
  6. et quas Elis opes apta pararat equis.
  7. quamvis magna daret, quamvis maiora daturus,
  8. non tamen illa meos fugit avara sinus.
  9. hanc ego non auro, non Indis flectere conchis,
  10. sed potui blandi carminis obsequio.
  11. sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo,
  12. quis ego fretus amo: Cynthia rara meast!
  13. nunc mihi summa licet contingere sidera plantis:
  14. sive dies seu nox venerit, illa meast!
  15. nec mihi rivalis certos subducet amores:
  16. ista meam norit gloria canitiem.
  1. Dicebam tibi venturos, irrisor, amores,
  2. nec tibi perpetuo libera verba fore:
  3. ecce iaces supplexque venis ad iura puellae,
  4. et tibi nunc quaevis imperat empta modo.