Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- nam tua non aetas umquam cessavit amori,
 - semper at armatae cura fuit patriae;
 - et tibi non umquam nostros puer iste labores
 - afferat et lacrimis omnia nota meis!
 - me sine, quem semper voluit fortuna iacere,
 - huic animam extremam reddere nequitiae.
 - multi longinquo periere in amore libenter,
 - in quorum numero me quoque terra tegat.
 - non ego sum laudi, non natus idoneus armis:
 - hanc me militiam fata subire volunt.
 - at tu, seu mollis qua tendit Ionia, seu qua
 - Lydia Pactoli tingit arata liquor,
 - seu pedibus terras seu pontum remige carpes,
 - ibis et accepti pars eris imperii:
 - tum tibi si qua mei veniet non immemor hora,
 - vivere me duro sidere certus eris.