Eumenes

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

hunc persequens Antigonus, cum omni genere copiarum abundaret, saepe in itineribus vexabatur, neque umquam ad manum accedere licebat nisi iis locis, quibus pauci multis possent resistere. sed extremo tempore, cum consilio capi non posset, multitudine circumitus est. hinc tamen multis suis amissis se expedivit et in castellum Phrygiae, quod Nora appellatur, confugit.