Eumenes
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
Eumenes Craterum ex acie semivivum elatum recreare studuit; cum id non posset, pro hominis dignitate proque pristina amicitia (namque illo usus erat Alexandro vivo familiariter) amplo funere extulit ossaque in Macedoniam uxori eius ac liberis remisit.
Haec dum apud Hellespontum geruntur, Perdiccas apud Nilum flumen interficitur a Seleuco et Antigene, rerumque summa ad Antipatrum defertur. hic qui non deseruerant, exercitu suffragium ferente capitis absentes damnantur, in eis Eumenes. hac ille perculsus plaga non succubuit neque eo setius bellum administravit. sed exiles res animi magnitudinem, etsi non frangebant, tamen minuebant.