De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  2. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  3. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  4. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  5. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  6. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  7. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  8. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  9. in medio locus, extemplo primordia ferri
  10. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  11. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  12. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  13. indupedita suis arte conexa cohaeret
  14. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  15. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  16. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  17. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  18. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  19. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  20. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  21. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  22. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  23. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  24. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  25. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  26. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  27. quod, simul a fronte est anelli rarior
  28. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  29. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  30. a tergo quasi provehat atque propellat.
  31. semper enim circum positus res verberat ;
  32. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  33. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  34. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  35. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  36. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  37. denique res omnes debent in corpore habere
  38. , quandoquidem raro sunt corpore et
  39. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  40. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  41. sollicito motu semper iactatur eoque
  42. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  43. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  44. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  45. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  46. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  47. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  48. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  49. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  50. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  51. aere interposito discordia tanta creatur
  52. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  53. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  54. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  55. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  56. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  57. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  58. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  59. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  60. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  61. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  62. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  63. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  64. lignea materies in quo genere esse videtur.
  65. interutrasque igitur ferri natura locata
  66. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  67. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  68. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  69. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  70. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  71. saxa vides primum sola colescere calce.
  72. glutine materies taurino iungitur una,
  73. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  74. quam laxare queant compages taurea vincla.
  75. vitigeni latices aquai fontibus audent
  76. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  77. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  78. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  79. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  80. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  81. denique res auro non aurum copulat una,
  82. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  83. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  84. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  85. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  86. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  87. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  88. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  89. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  90. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  91. inter se quaedam possint coplata teneri;
  92. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  93. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  94. mortiferam possit cladem conflare coorta
  95. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  96. expediam, primum multarum semina rerum
  97. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  98. et contra quae sint morbo mortique necessest
  99. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  100. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  101. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  102. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  103. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  104. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  105. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  106. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  107. temptari procul a patria qui cumque domoque
  108. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  109. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  110. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  111. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  112. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  113. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  114. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  115. tum color et facies hominum distare videntur
  116. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  117. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  118. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  119. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  120. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  121. partibus ac membris; varius concinnat id .
  122. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  123. commovet atque inimicus serpere coepit,
  124. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  125. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  126. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  127. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  128. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  129. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  130. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  131. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  132. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  133. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  134. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  135. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  136. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  137. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  138. an caelum nobis ultro natura corumptum
  139. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  140. quod nos adventu possit temptare recenti.
  141. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  142. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  143. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  144. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  145. permensus multum camposque natantis,
  146. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  147. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  148. principio caput incensum fervore gerebant
  149. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  150. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  151. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  152. atque animi interpres manabat lingua cruore
  153. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  154. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  155. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  156. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  157. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  158. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  159. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  160. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  161. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  162. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  163. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  164. corripere adsidue nervos et membra coactans
  165. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.