De Rerum Natura
Lucretius
-
- cuius ubi e regione loci venere volantis,
- claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
- et conamen utrimque alarum proditur omne.
- hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
- scilicet in terram delabi pondere cogit
- natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
- dispergunt animas per caulas corporis omnis.
- ---
- frigidior porro in puteis aestate fit umor,
- arescit quia terra calore et semina si qua
- forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
- quo magis est igitur tellus effeta calore,
- fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
- frigore cum premitur porro omnis terra coitque
- et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
- exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
- Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
- frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
- hunc homines fontem nimis admirantur et acri
- sole putant subter terras fervescere partim,
- nox ubi terribili terras caligine texit.
- quod nimis a verast longe ratione remotum.
- quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
- non quierit calidum supera de reddere parte,
- cum superum lumen tanto fervore fruatur,
- qui queat hic supter tam crasso corpore terram
- perquoquere umorem et calido focilare vapore?
- praesertim cum vix possit per saepta domorum
- insinuare suum radiis ardentibus aestum.
- quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
- rara tenet circum fontem quam cetera tellus
- multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
- hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
- extemplo penitus frigescit terra coitque.
- hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
- exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
- quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
- inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
- et rare fecit calido miscente vapore,
- rursus in antiquas redeunt primordia sedes
- ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
- frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
- praeterea solis radiis iactatur aquai
- umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
- propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
- dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
- mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
- Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
- stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
- taedaque consimili ratione accensa per undas
- conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
- ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
- semina de terraque necessest funditus ipsa
- ignis corpora per totum consurgere fontem
- et simul exspirare foras exireque in auras,
- non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
- praeterea dispersa foras erumpere cogit
- vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
- quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
- qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
- et multis aliis praebet regionibus aequor
- utilitatem opportunam sitientibus nautis,
- quod dulcis inter salsas intervomit undas.
- sic igitur per eum possunt erumpere fontem
- et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
- conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
- ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
- semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
- nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
- nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
- quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
- multaque praeterea prius ipso tacta vapore
- eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
- hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
- Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
- naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
- quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
- Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
- hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
- saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
- quinque etenim licet inter dum pluresque videre
- ordine demisso levibus iactarier auris,
- unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
- ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
- usque adeo permananter vis pervalet eius.
- Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
- ipsius rei rationem reddere possis,
- et nimium longis ambagibus est adeundum;
- quo magis attentas auris animumque reposco.
- Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
- perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
- corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
- perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
- frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
- aequoris, exesor moerorum, litora propter;
- nec varii cessant sonitus manare per auras;
- denique in os salsi venit umor saepe saporis,
- cum mare versamur propter, dilutaque contra
- cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
- usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
- fertur et in cunctas dimittitur undique partis
- nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
- perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
- cernere odorari licet et sentire sonare.
- Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
- commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
- quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
- noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
- qua de disserere adgredior, firmare necessest
- nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
- principio fit ut in speluncis saxa superna
- sudent umore et guttis manantibus stillent.
- manat item nobis e toto corpore sudor,
- crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
- diditur in venas cibus omnis, auget alitque
- corporis extremas quoque partis unguiculosque.
- frigus item transire per aes calidumque vaporem
- sentimus, sentimus item transire per aurum
- atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
- denique per dissaepta domorum saxea voces
- pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
- ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
- denique qua circum caeli lorica ,
- morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
- et tempestate in terra caeloque coorta
- in caelum terrasque remotae iure facessunt;
- quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
- Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
- corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
- atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
- principio terram sol excoquit et facit are,
- at glaciem dissolvit et altis montibus altas
- extructasque nives radiis tabescere cogit;
- denique cera lique fit in eius posta vapore.
- ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
- at coria et carnem trahit et conducit in unum.
- umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
- at coria et carnem mollit durata calore.
- barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
- effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
- qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
- denique amaracinum fugitat sus et timet omne
- unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
- quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
- at contra nobis caenum taeterrima cum sit
- spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
- insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
- Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
- adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
- multa foramina cum variis sint reddita rebus,
- dissimili inter se natura praedita debent
- esse et habere suam naturam quaeque viasque.
- quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
- quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
- nam penetrare alio sonitus alioque saporem
- cernimus e sucis, alio nidoris odores.
- scilicet id fieri cogit natura viarum
- multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
- praeterea manare aliud per saxa videtur,
- atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
- argentoque foras aliud vitroque meare;
- nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
- atque aliis aliud citius transmittere eadem.
- scilicet id fieri cogit natura viarum
- multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
- propter dissimilem naturam textaque rerum.