De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  2. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  3. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  4. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  5. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  6. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  7. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  8. dissimili inter se natura praedita debent
  9. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  10. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  11. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  12. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  13. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  14. scilicet id fieri cogit natura viarum
  15. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  16. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  17. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  18. argentoque foras aliud vitroque meare;
  19. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  20. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  21. scilicet id fieri cogit natura viarum
  22. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  23. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  24. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  25. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  26. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  27. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  28. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  29. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  30. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  31. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  32. in medio locus, extemplo primordia ferri
  33. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  34. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  35. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  36. indupedita suis arte conexa cohaeret
  37. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  38. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  39. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  40. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  41. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  42. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  43. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  44. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  45. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  46. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  47. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  48. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  49. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  50. quod, simul a fronte est anelli rarior
  51. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  52. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  53. a tergo quasi provehat atque propellat.
  54. semper enim circum positus res verberat ;
  55. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  56. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  57. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  58. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  59. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  60. denique res omnes debent in corpore habere
  61. , quandoquidem raro sunt corpore et
  62. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  63. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  64. sollicito motu semper iactatur eoque
  65. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  66. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  67. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  68. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  69. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  70. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  71. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  72. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  73. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  74. aere interposito discordia tanta creatur
  75. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  76. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  77. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  78. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  79. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  80. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  81. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  82. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  83. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  84. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  85. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  86. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  87. lignea materies in quo genere esse videtur.
  88. interutrasque igitur ferri natura locata
  89. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  90. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  91. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  92. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  93. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  94. saxa vides primum sola colescere calce.
  95. glutine materies taurino iungitur una,
  96. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  97. quam laxare queant compages taurea vincla.
  98. vitigeni latices aquai fontibus audent
  99. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  100. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  101. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  102. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  103. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  104. denique res auro non aurum copulat una,