De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  2. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  3. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  4. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  5. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  6. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  7. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  8. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  9. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  10. inter se quaedam possint coplata teneri;
  11. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  12. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  13. mortiferam possit cladem conflare coorta
  14. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  15. expediam, primum multarum semina rerum
  16. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  17. et contra quae sint morbo mortique necessest
  18. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  19. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  20. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  21. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  22. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  23. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  24. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  25. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  26. temptari procul a patria qui cumque domoque
  27. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  28. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  29. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  30. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  31. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  32. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  33. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  34. tum color et facies hominum distare videntur
  35. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  36. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  37. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  38. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  39. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  40. partibus ac membris; varius concinnat id .
  41. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  42. commovet atque inimicus serpere coepit,
  43. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  44. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  45. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  46. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  47. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  48. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  49. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  50. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  51. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  52. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  53. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  54. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  55. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  56. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  57. an caelum nobis ultro natura corumptum
  58. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  59. quod nos adventu possit temptare recenti.
  60. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  61. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  62. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  63. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  64. permensus multum camposque natantis,
  65. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  66. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  67. principio caput incensum fervore gerebant
  68. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  69. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  70. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  71. atque animi interpres manabat lingua cruore
  72. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  73. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  74. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  75. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  76. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  77. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  78. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  79. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  80. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  81. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  82. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  83. corripere adsidue nervos et membra coactans
  84. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  85. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  86. corporis in summo summam fervescere partem,
  87. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  88. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  89. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  90. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  91. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  92. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  93. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  94. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  95. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  96. multi praecipites nymphis putealibus alte
  97. inciderunt ipso venientes ore patente:
  98. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  99. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  100. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  101. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  102. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  103. lumina versarent oculorum expertia somno.
  104. multaque praeterea mortis tum signa dabantur: