De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  2. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  3. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  4. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  5. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  6. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  7. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  8. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  9. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  10. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  11. dissimili inter se natura praedita debent
  12. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  13. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  14. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  15. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  16. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  17. scilicet id fieri cogit natura viarum
  18. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  19. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  20. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,