De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  2. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  3. denique qua circum caeli lorica ,
  4. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  5. et tempestate in terra caeloque coorta
  6. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  7. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  8. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  9. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  10. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  11. principio terram sol excoquit et facit are,
  12. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  13. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  14. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  15. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  16. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  17. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  18. at coria et carnem mollit durata calore.
  19. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  20. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;