De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at coria et carnem mollit durata calore.
  2. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  3. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  4. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  5. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  6. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  7. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  8. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  9. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  10. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  11. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  12. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  13. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  14. dissimili inter se natura praedita debent
  15. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  16. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  17. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  18. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  19. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  20. scilicet id fieri cogit natura viarum
  21. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  22. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  23. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  24. argentoque foras aliud vitroque meare;
  25. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  26. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  27. scilicet id fieri cogit natura viarum
  28. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  29. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  30. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  31. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  32. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  33. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  34. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  35. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  36. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  37. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  38. in medio locus, extemplo primordia ferri
  39. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  40. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  41. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  42. indupedita suis arte conexa cohaeret
  43. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  44. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  45. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  46. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  47. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  48. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  49. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  50. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  51. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  52. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  53. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  54. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  55. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  56. quod, simul a fronte est anelli rarior
  57. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  58. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  59. a tergo quasi provehat atque propellat.
  60. semper enim circum positus res verberat ;
  61. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  62. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  63. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  64. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  65. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  66. denique res omnes debent in corpore habere
  67. , quandoquidem raro sunt corpore et
  68. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  69. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  70. sollicito motu semper iactatur eoque
  71. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  72. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  73. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  74. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  75. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  76. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  77. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  78. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  79. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  80. aere interposito discordia tanta creatur
  81. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  82. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  83. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  84. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  85. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  86. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  87. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  88. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  89. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  90. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  91. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  92. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  93. lignea materies in quo genere esse videtur.
  94. interutrasque igitur ferri natura locata
  95. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  96. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  97. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  98. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  99. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  100. saxa vides primum sola colescere calce.
  101. glutine materies taurino iungitur una,
  102. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  103. quam laxare queant compages taurea vincla.
  104. vitigeni latices aquai fontibus audent
  105. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  106. purpureusque colos conchyli iungitur uno