De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  2. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  3. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  4. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  5. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  6. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  7. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  8. et rare fecit calido miscente vapore,
  9. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  10. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  11. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  12. praeterea solis radiis iactatur aquai
  13. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  14. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  15. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  16. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  17. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  18. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  19. taedaque consimili ratione accensa per undas
  20. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  21. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  22. semina de terraque necessest funditus ipsa
  23. ignis corpora per totum consurgere fontem
  24. et simul exspirare foras exireque in auras,
  25. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  26. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  27. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  28. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  29. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  30. et multis aliis praebet regionibus aequor
  31. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  32. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  33. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  34. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  35. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  36. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  37. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  38. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  39. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  40. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  41. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  42. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  43. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  44. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  45. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  46. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  47. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  48. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  49. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  50. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  51. ordine demisso levibus iactarier auris,
  52. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  53. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  54. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  55. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  56. ipsius rei rationem reddere possis,
  57. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  58. quo magis attentas auris animumque reposco.
  59. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  60. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  61. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  62. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  63. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  64. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  65. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  66. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  67. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  68. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  69. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  70. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  71. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  72. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  73. cernere odorari licet et sentire sonare.
  74. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  75. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  76. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  77. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  78. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  79. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  80. principio fit ut in speluncis saxa superna
  81. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  82. manat item nobis e toto corpore sudor,
  83. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  84. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  85. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  86. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  87. sentimus, sentimus item transire per aurum
  88. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  89. denique per dissaepta domorum saxea voces
  90. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  91. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  92. denique qua circum caeli lorica ,
  93. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  94. et tempestate in terra caeloque coorta
  95. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  96. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  97. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  98. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  99. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  100. principio terram sol excoquit et facit are,
  101. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  102. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  103. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  104. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  105. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  106. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,