De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principio terram sol excoquit et facit are,
  2. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  3. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  4. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  5. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  6. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  7. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  8. at coria et carnem mollit durata calore.
  9. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  10. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  11. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  12. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  13. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  14. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  15. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  16. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  17. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  18. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  19. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  20. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  21. dissimili inter se natura praedita debent
  22. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  23. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  24. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  25. nam penetrare alio sonitus alioque saporem