De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  2. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  3. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  4. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  5. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  6. principio fit ut in speluncis saxa superna
  7. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  8. manat item nobis e toto corpore sudor,
  9. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  10. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  11. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  12. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  13. sentimus, sentimus item transire per aurum
  14. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  15. denique per dissaepta domorum saxea voces
  16. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  17. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  18. denique qua circum caeli lorica ,
  19. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  20. et tempestate in terra caeloque coorta
  21. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  22. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  23. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  24. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  25. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.