De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sentimus, sentimus item transire per aurum
  2. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  3. denique per dissaepta domorum saxea voces
  4. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  5. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  6. denique qua circum caeli lorica ,
  7. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  8. et tempestate in terra caeloque coorta
  9. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  10. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  11. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  12. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  13. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  14. principio terram sol excoquit et facit are,
  15. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  16. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  17. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  18. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  19. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  20. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  21. at coria et carnem mollit durata calore.
  22. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  23. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  24. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  25. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  26. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  27. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  28. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  29. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  30. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  31. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  32. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  33. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  34. dissimili inter se natura praedita debent
  35. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  36. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  37. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  38. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  39. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  40. scilicet id fieri cogit natura viarum
  41. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  42. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  43. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  44. argentoque foras aliud vitroque meare;
  45. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  46. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  47. scilicet id fieri cogit natura viarum
  48. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  49. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  50. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  51. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  52. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  53. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  54. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  55. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  56. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  57. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  58. in medio locus, extemplo primordia ferri
  59. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  60. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  61. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  62. indupedita suis arte conexa cohaeret
  63. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  64. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  65. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  66. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  67. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  68. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  69. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  70. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  71. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  72. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  73. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  74. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  75. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  76. quod, simul a fronte est anelli rarior
  77. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  78. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  79. a tergo quasi provehat atque propellat.
  80. semper enim circum positus res verberat ;
  81. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  82. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  83. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  84. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  85. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  86. denique res omnes debent in corpore habere
  87. , quandoquidem raro sunt corpore et
  88. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  89. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  90. sollicito motu semper iactatur eoque
  91. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  92. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  93. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  94. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  95. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  96. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  97. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  98. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  99. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  100. aere interposito discordia tanta creatur
  101. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  102. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  103. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  104. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  105. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  106. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  107. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  108. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  109. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  110. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  111. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  112. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  113. lignea materies in quo genere esse videtur.
  114. interutrasque igitur ferri natura locata
  115. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  116. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  117. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  118. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  119. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  120. saxa vides primum sola colescere calce.
  121. glutine materies taurino iungitur una,
  122. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  123. quam laxare queant compages taurea vincla.
  124. vitigeni latices aquai fontibus audent
  125. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  126. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  127. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  128. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  129. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  130. denique res auro non aurum copulat una,
  131. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  132. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  133. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  134. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  135. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  136. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  137. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  138. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  139. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  140. inter se quaedam possint coplata teneri;
  141. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  142. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  143. mortiferam possit cladem conflare coorta
  144. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  145. expediam, primum multarum semina rerum
  146. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  147. et contra quae sint morbo mortique necessest
  148. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  149. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  150. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  151. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  152. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  153. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  154. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  155. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  156. temptari procul a patria qui cumque domoque
  157. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  158. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  159. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  160. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  161. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  162. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  163. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  164. tum color et facies hominum distare videntur
  165. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  166. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  167. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  168. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  169. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  170. partibus ac membris; varius concinnat id .
  171. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  172. commovet atque inimicus serpere coepit,
  173. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  174. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  175. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  176. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  177. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  178. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  179. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  180. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  181. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  182. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  183. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  184. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  185. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  186. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  187. an caelum nobis ultro natura corumptum
  188. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  189. quod nos adventu possit temptare recenti.
  190. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  191. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  192. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  193. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  194. permensus multum camposque natantis,
  195. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  196. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  197. principio caput incensum fervore gerebant
  198. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  199. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  200. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  201. atque animi interpres manabat lingua cruore
  202. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  203. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  204. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  205. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  206. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  207. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  208. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  209. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  210. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  211. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  212. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  213. corripere adsidue nervos et membra coactans
  214. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  215. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  216. corporis in summo summam fervescere partem,
  217. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  218. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  219. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  220. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  221. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  222. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  223. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  224. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  225. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  226. multi praecipites nymphis putealibus alte
  227. inciderunt ipso venientes ore patente:
  228. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  229. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  230. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  231. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  232. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  233. lumina versarent oculorum expertia somno.
  234. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  235. perturbata animi mens in maerore metuque,
  236. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  237. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  238. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  239. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  240. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  241. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  242. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  243. a pedibusque minutatim succedere frigus
  244. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  245. conpressae nares, nasi primoris acumen
  246. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  247. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  248. nec nimio rigida post artus morte iacebant.