De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  2. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  3. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  4. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  5. cernere odorari licet et sentire sonare.
  6. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  7. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  8. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  9. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  10. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  11. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  12. principio fit ut in speluncis saxa superna
  13. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  14. manat item nobis e toto corpore sudor,
  15. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  16. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  17. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  18. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  19. sentimus, sentimus item transire per aurum
  20. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  21. denique per dissaepta domorum saxea voces
  22. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  23. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  24. denique qua circum caeli lorica ,
  25. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  26. et tempestate in terra caeloque coorta
  27. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  28. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  29. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  30. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  31. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  32. principio terram sol excoquit et facit are,
  33. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  34. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  35. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  36. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  37. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  38. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  39. at coria et carnem mollit durata calore.
  40. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  41. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  42. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  43. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  44. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  45. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  46. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  47. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  48. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  49. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  50. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  51. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  52. dissimili inter se natura praedita debent
  53. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  54. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  55. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  56. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  57. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  58. scilicet id fieri cogit natura viarum
  59. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  60. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  61. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  62. argentoque foras aliud vitroque meare;
  63. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  64. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  65. scilicet id fieri cogit natura viarum
  66. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  67. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  68. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  69. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  70. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  71. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  72. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  73. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  74. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  75. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  76. in medio locus, extemplo primordia ferri
  77. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  78. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  79. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  80. indupedita suis arte conexa cohaeret
  81. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  82. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  83. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  84. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  85. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  86. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  87. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  88. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  89. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  90. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  91. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  92. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  93. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  94. quod, simul a fronte est anelli rarior
  95. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  96. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  97. a tergo quasi provehat atque propellat.
  98. semper enim circum positus res verberat ;
  99. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  100. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  101. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  102. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  103. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  104. denique res omnes debent in corpore habere
  105. , quandoquidem raro sunt corpore et
  106. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  107. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  108. sollicito motu semper iactatur eoque
  109. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  110. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  111. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  112. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  113. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  114. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  115. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  116. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  117. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  118. aere interposito discordia tanta creatur
  119. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  120. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  121. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  122. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  123. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  124. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  125. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  126. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  127. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  128. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  129. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  130. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  131. lignea materies in quo genere esse videtur.
  132. interutrasque igitur ferri natura locata
  133. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  134. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  135. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  136. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  137. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  138. saxa vides primum sola colescere calce.
  139. glutine materies taurino iungitur una,
  140. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  141. quam laxare queant compages taurea vincla.
  142. vitigeni latices aquai fontibus audent
  143. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  144. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  145. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  146. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  147. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  148. denique res auro non aurum copulat una,
  149. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  150. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  151. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  152. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  153. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  154. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  155. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  156. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  157. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  158. inter se quaedam possint coplata teneri;
  159. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  160. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  161. mortiferam possit cladem conflare coorta
  162. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  163. expediam, primum multarum semina rerum
  164. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  165. et contra quae sint morbo mortique necessest
  166. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  167. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  168. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  169. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  170. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  171. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  172. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  173. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  174. temptari procul a patria qui cumque domoque
  175. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  176. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  177. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  178. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque