De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  2. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  3. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  4. tum color et facies hominum distare videntur
  5. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  6. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  7. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  8. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  9. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  10. partibus ac membris; varius concinnat id .
  11. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  12. commovet atque inimicus serpere coepit,
  13. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  14. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  15. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  16. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  17. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  18. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  19. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  20. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  21. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  22. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  23. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  24. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  25. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  26. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  27. an caelum nobis ultro natura corumptum
  28. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  29. quod nos adventu possit temptare recenti.
  30. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  31. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  32. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  33. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  34. permensus multum camposque natantis,
  35. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  36. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  37. principio caput incensum fervore gerebant
  38. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  39. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  40. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  41. atque animi interpres manabat lingua cruore
  42. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  43. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  44. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  45. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  46. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  47. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  48. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  49. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  50. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  51. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  52. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  53. corripere adsidue nervos et membra coactans
  54. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  55. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  56. corporis in summo summam fervescere partem,
  57. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  58. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  59. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  60. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  61. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  62. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  63. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  64. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  65. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  66. multi praecipites nymphis putealibus alte
  67. inciderunt ipso venientes ore patente:
  68. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  69. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  70. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  71. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  72. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  73. lumina versarent oculorum expertia somno.
  74. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  75. perturbata animi mens in maerore metuque,
  76. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  77. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  78. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  79. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  80. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  81. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  82. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  83. a pedibusque minutatim succedere frigus
  84. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  85. conpressae nares, nasi primoris acumen
  86. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  87. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  88. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  89. octavoque fere candenti lumine solis
  90. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  91. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  92. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  93. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  94. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  95. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  96. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  97. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  98. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  99. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  100. et graviter partim metuentes limina leti
  101. vivebant ferro privati parte virili,
  102. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  103. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  104. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  105. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  106. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  107. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  108. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  109. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  110. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  111. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  112. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  113. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  114. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  115. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  116. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  117. incomitata rapi certabant funera vasta
  118. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  119. nam quod ali dederat vitalis auras
  120. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  121. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  122. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  123. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  124. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  125. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  126. funera respectans animam amittebat ibidem.
  127. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  128. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  129. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  130. idque vel in primis cumulabat funere funus
  131. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  132. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  133. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  134. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  135. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  136. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  137. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  138. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  139. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  140. et robustus item curvi moderator aratri
  141. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  142. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  143. exanimis pueris super exanimata parentum
  144. corpora non numquam posses retroque videre
  145. matribus et patribus natos super edere vitam.
  146. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  147. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  148. copia conveniens ex omni morbida parte.
  149. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  150. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  151. multa siti prostrata viam per proque voluta
  152. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  153. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  154. multaque per populi passim loca prompta viasque
  155. languida semanimo cum corpore membra videres
  156. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  157. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  158. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  159. omnia denique sancta deum delubra replerat
  160. corporibus mors exanimis onerataque passim
  161. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  162. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  163. nec iam religio divom nec numina magni
  164. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  165. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  166. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  167. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  168. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  169. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  170. namque suos consanguineos aliena rogorum
  171. insuper extructa ingenti clamore locabant
  172. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  173. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  174. inque aliis alium populum sepelire suorum
  175. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  176. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  177. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  178. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.