De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  2. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  3. quorum operum causas nulla ratione videre
  4. possunt ac fieri divino numine rentur.
  5. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  6. propterea quia concurrunt sublime volantes
  7. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  8. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  9. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  10. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  11. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  12. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  13. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  14. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  15. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  16. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  17. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  18. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  19. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  20. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  21. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  22. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  23. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  24. verberibus venti versant planguntque per auras.
  25. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  26. frontibus adversis possint quam de latere ire
  27. diverso motu radentes corpora tractim,
  28. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  29. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  30. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  31. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  32. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  33. cum subito validi venti conlecta procella
  34. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  35. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  36. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  37. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  38. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  39. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  40. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  41. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  42. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  43. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  44. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  45. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  46. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  47. perscindat nubem perfringens impete recto;
  48. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  49. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  50. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  51. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  52. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  53. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  54. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  55. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  56. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  57. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  58. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  59. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  60. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  61. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  62. turbine ventorum comburens impete magno;
  63. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  64. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  65. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  66. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  67. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  68. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  69. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  70. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  71. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  72. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  73. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  74. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  75. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  76. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  77. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  78. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  79. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  80. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  81. e simili causa, concursu natus eodem.
  82. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  83. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  84. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  85. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  86. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  87. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  88. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  89. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  90. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  91. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  92. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  93. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  94. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  95. extructis aliis alias super impete miro.
  96. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  97. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  98. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  99. nubila portabunt venti transversa per auras,
  100. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  101. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  102. in statione locata sepultis undique ventis;
  103. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  104. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  105. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  106. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  107. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  108. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  109. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  110. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  111. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  112. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  113. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  114. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  115. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  116. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  117. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  118. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  119. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  120. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  121. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  122. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  123. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  124. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  125. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  126. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  127. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  128. Quod superest, quali natura praedita constent
  129. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  130. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  131. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  132. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  133. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  134. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  135. constituit natura minutis mobilibusque
  136. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  137. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  138. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  139. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  140. curat item vasis integris vina repente
  141. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  142. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  143. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  144. mobiliter soluens differt primordia vini.
  145. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  146. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  147. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  148. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  149. fiant ut possint ictu discludere turris,
  150. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  151. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  152. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  153. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  154. expediam neque te in promissis plura morabor.
  155. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  156. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  157. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  158. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  159. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  160. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  161. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  162. adeo tetra nimborum nocte coorta
  163. inpendent atrae formidinis ora superne,
  164. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  165. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  166. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  167. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  168. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  169. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  170. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.