De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  2. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  3. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  4. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  5. ordine demisso levibus iactarier auris,
  6. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  7. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  8. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  9. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  10. ipsius rei rationem reddere possis,
  11. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  12. quo magis attentas auris animumque reposco.
  13. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  14. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  15. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  16. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  17. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  18. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  19. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  20. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  21. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  22. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  23. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  24. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  25. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  26. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  27. cernere odorari licet et sentire sonare.
  28. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  29. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  30. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  31. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  32. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  33. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  34. principio fit ut in speluncis saxa superna
  35. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  36. manat item nobis e toto corpore sudor,
  37. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  38. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  39. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  40. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  41. sentimus, sentimus item transire per aurum
  42. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  43. denique per dissaepta domorum saxea voces
  44. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  45. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  46. denique qua circum caeli lorica ,
  47. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  48. et tempestate in terra caeloque coorta
  49. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  50. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  51. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  52. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  53. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  54. principio terram sol excoquit et facit are,
  55. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  56. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  57. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  58. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  59. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  60. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  61. at coria et carnem mollit durata calore.
  62. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  63. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  64. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  65. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  66. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  67. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  68. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  69. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  70. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  71. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  72. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  73. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  74. dissimili inter se natura praedita debent
  75. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  76. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  77. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  78. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  79. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  80. scilicet id fieri cogit natura viarum
  81. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  82. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  83. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  84. argentoque foras aliud vitroque meare;
  85. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  86. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  87. scilicet id fieri cogit natura viarum
  88. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  89. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  90. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  91. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  92. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  93. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  94. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  95. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  96. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  97. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  98. in medio locus, extemplo primordia ferri
  99. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  100. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  101. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  102. indupedita suis arte conexa cohaeret
  103. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  104. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  105. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  106. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  107. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  108. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  109. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  110. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  111. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  112. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  113. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  114. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  115. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  116. quod, simul a fronte est anelli rarior
  117. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  118. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  119. a tergo quasi provehat atque propellat.
  120. semper enim circum positus res verberat ;
  121. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  122. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  123. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  124. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  125. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  126. denique res omnes debent in corpore habere
  127. , quandoquidem raro sunt corpore et
  128. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  129. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  130. sollicito motu semper iactatur eoque
  131. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  132. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  133. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  134. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  135. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  136. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  137. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  138. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  139. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  140. aere interposito discordia tanta creatur
  141. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  142. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  143. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  144. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  145. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  146. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  147. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  148. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  149. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  150. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  151. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  152. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  153. lignea materies in quo genere esse videtur.
  154. interutrasque igitur ferri natura locata
  155. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  156. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  157. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  158. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  159. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  160. saxa vides primum sola colescere calce.
  161. glutine materies taurino iungitur una,
  162. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  163. quam laxare queant compages taurea vincla.
  164. vitigeni latices aquai fontibus audent
  165. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  166. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  167. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  168. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  169. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  170. denique res auro non aurum copulat una,
  171. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  172. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  173. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  174. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  175. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  176. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  177. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  178. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.